Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.6.1 Cic. Fam. 5.6.3 (English) >>Cic. Fam. 5.7.1

5.6.2 ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso domum emissem, cmi cani ipsam domum X_X_X_V_ aliquanto post tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere acris alieni, ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat; sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias metuunt nec putant ei nummos desse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. omnino semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus, ut bonum nomen existimer.

5.6.3 domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. tu ad me velim litteras crebrius mittas.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.6.1 Cic. Fam. 5.6.3 (English) >>Cic. Fam. 5.7.1

Powered by PhiloLogic